Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Clandestina coniugia fieri non debent.

Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his, qui
super ipsam feminam dominationem habere uidentur, et a
quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus propinquioribus
sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore
sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus
a sacerdote benedicatur, et a paranimphis, ut consuetudo
docet, custodita et sociata, a proximis congruo tempore
petita legibus dotetur, ac solempniter accipiatur,
et biduo uel triduo orationibus uacent, et castitatem
custodiant. Item: §. 1. Ita peracta legitima scitote esse
conubia; aliter uero presumpta non coniugia, sed adulteria,
uel contubernia, uel stupra, aut fornicationes
potius, quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi
uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1103/1104
Gehe zu Spalte: