Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Quare feminae uelantur, dum maritantur.

Feminae, dum maritantur, ideo uelantur, ut nouerint,
se semper uiris suis subditas esse et humiles.
§. 1. Item, quod nubentes post benedictionem uitta inuicem,
uno uinculo copulantur, uidelicet fit ideo, ne
conpagem coniugalis unitatis disrumpant. §. 2. At uero,
quod eadem uitta candido purpureoque colore permiscetur,
candor quippe est mundicia uitae, purpura ad sanguinis
posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia
et lex continendi ab utrisque ad tempus admoneatur,
et posthec reddendum debitum non negetur. §. 3. Item,
quod in primis annulus a sponso sponsae datur fit nimirum
uel propter mutuae dilectionis signum, uel propter
id magis, ut eodem pignore corda eorum iungantur. Unde et
quarto digito annulus inseritur, ideo quod in eo uena
quedam, ut fertur, sanguinis ad cor usque perueniat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1105/1106
Gehe zu Spalte: