Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IX.]

"Si quis diuinis tactis scripturis iurauerit mulieri, legitimam
se eam uxorem habiturum, uel si in oratorio tale sacramentum
dederit, sit illa legitima uxor, quamuis nulla dos, nulla scriptura
alia interposita sit."
[Gratian.] His ita respondetur: Coniugia, que clam contrahuntur,
non negantur esse coniugia, nec iubentur dissolui, si
utriusque confessione probari poterunt: uerumtamen prohibentur,
quia mutata alterius eorum uoluntate, alterius confessione
fides iudici fieri non potest. Unde publice, cum alterius uota
in alteram partem se transtulerint, pro priori coniugio, quod
iudici incertum est, sentencia ferri non poterit. Incerta enim (ut
Syxtus Papa scribit episcopis per Hispaniam constitutis) nemo
pontificum iudicare presumat, et quamuis uera sint, non tamen
credenda sunt nisi que certis indiciis conprobantur, nisi que
manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur.
Hinc etiam Victor Papa scribit Theophilo episcopo:
"Incerta, karrissime, nullatenus iudicemus, quousque
ueniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit
abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamuis
enim uera sint, non tamen credenda sunt nisi que manifestis
indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur,
nisi que iudiciario ordine publicantur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1107/1108
Gehe zu Spalte: