Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Nuptiae dicuntur ab obnubendo, eo quod caput suum obnubere soleant.

Ambrosius in libro de Patriarchis.
III. Pars. Nec illud otiosum, quod cum Rebecca
ueniret, uidit Ysaac deambulantem, et cum interrogasset
quis esset, cognito, quod ipse esset, cui duceretur uxor,
descendit et caput suum obnubere cepit, docens uerecundiam
nuptiis preire debere. Inde enim et nuptiae dictae,
quod pudoris gratia se puellae obnuberent.
IV. Pars. Gratian. Sed obicitur premissis: Multa sunt,
que prohibentur, que, si fiant, ex postfacto conualescunt. Prohibentur


uouentes matrimonia contrahere, que tamen si contraxerint,
inuiolata permanere oportet. Sic et clandestina coniugia
contra leges quidem fiunt, tamen contracta dissolui non possunt,
quia ex legitimo uoto subsequente corroborantur. Unde et
Euaristus, cum dixisset: "aliter coniugia presumpta non sunt,
sed adulteria;" addidit: "nisi uoluntas propria suffragauerit, et
uota succurrerint legitima."
Hinc etiam in Nouellis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1105/1106
Gehe zu Spalte: