Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[PALEA. C. VI.

Idem ex libro XXIII. Digestorum, titulo de ritu
nuptiarum, perpenditur, in quo ita legitur:
Per adoptionem quesita fraternitas eousque inpedit
nuptias, donec manet adoptio, ideoque eam, quam pater
meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere.
Eque et si me emancipato illam in potestate retinuerit,
poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum
adoptare, suadetur, ut filiam emancipet. Similiter suadetur
ei, qui uelit nurum adoptare, ut emancipet filium. ]
III. Pars. Gratian. Si quis uero aliquo fortuito casu
filiam suae conmatris uxorem acceperit, non cogitur eam dimittere.
Unde in Triburiensi Concilio legitur: [c. 48.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1101/1102
Gehe zu Spalte: