Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Non sunt aliqua iudicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis.

Item Eleutherius Papa. [epistola ad Galliae prouincias]
Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum
plena inquisitione discutere, interrogandi et respondendi
obiciendique prebita patiencia ab eo, ut ibi ambarum
actio partium illuminata sit pleniter, nec
litigantibus prius uelit iudex sua sententia obuiare, nisi
quando iam peractis omnibus nichil habeant in questione,
quod proponant, et tamdiu actio uentiletur, quousque
ad ueritatem rei perueniant. Frequenter interrogari


oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat,
quod annecti conueniat.
Gratian. Ex premissis manifestissime colligitur quod
pro incertis a certis recedendum non est, nec in re dubia certa
danda est sentencia. Cum autem fides dubiae rei nisi testium
approbatione uel legitima confessione iudici fieri non ualeat,
testes autem auctoritate Calixti Papae de aliis causis uel
negociis testimonium dicere non ualeant, nisi de his, que sub eorum
presentia facta noscuntur: apparet clandestina coniugia ideo esse
prohibita, quia, cum alter eorum coniugalem affectum se ad alterum
habuisse negare uoluerit, legitimis probationibus conuinci
non poterit, quibus deficientibus, iudicis sentencia rite absolutus,
reatum adulterii uterque incurrit, dum utroque eorum uiuente
aliis se copulauerint.

< Dokument zurück | | Dokument vor >