Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Non separetur ab uxore qui causa necessitatis filium suum baptizauit.

Item Iohannes Papa Anselmo, Lemosinae ecclesiae
Episcopo.
Ad limina beati Petri apostolorum principis hic
presens homo, nomine Stephanus, orationis causa ueniens,
nostro presulatui suggerendo innotuit, quod filium suum in
extremo uitae positum, necdum baptismatis unda lotum,
absentia scilicet sacerdotum, nimia cogente baptizauit
eumque ipse propriis manibus retinendo suscepit,
atque pro huius rei negocio noticiae tuae
patefacto reuerentia tua, quasi rectitudinis zelo flagrans,
prefatum hominem a sua coniuge iudicauit esse
separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente scriptura,
a Domino iunctam esse uiro uxorem, et: "Quod
Deus coniunxit homo non separet." Unde et Dominus in
euangelio non dimittere posse uxorem suam, nisi causa
fornicationis, apertissime iubet. Et nos, tantae auctoritatis
precipua freti iussione, dicimus dimittendum
esse, et inculpabile iudicandum quod necessitas
intulit. Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus iuxta canonicam
auctoritatem, si necesse fuerit facere, libere
conceditur. Unde si supradictus genitor filium suum
corpore morientem aspiciens, ne animam perpetua morte
pereuntem dimitteret, sacri unda baptismatis lauit, ut eum
de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in
regnum Christi iam regnaturum sine dubitatione
transmitteret, bene fecisse laudatur; et idcirco suae


uxori sibi iam olim legitime sociatae inpune, quamdiu
uixerit, iudicamus manere coniunctum, nec ob hoc contra
prefatas auctoritates diuinas aliquatinus separari debere.
III. Pars. Gratian. Filia dicitur spiritualis non solum
eius, qui accipit, sed etiam eius, qui trinae mersionis uocabulo
eam sacro baptismate tingit. Dicitur etiam spiritualis filia
sacerdotis, que ei peccata sua confitetur. Harum omnium flagitiosa
conmixtio est, et eadem pena plectenda est.
Unde Simacus ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1097/1098
Gehe zu Spalte: