Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Nuptiae publice celebrari debent.

Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 3.]
Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream,
uel argenteam, aut ex quolibet metallo conpositam,
quando nuptialia federa contrahunt, in capitibus deferunt:
sed post sponsalia, que futurarum sunt nuptiarum promissio,
federa quoque consensu eorum, qui hec contrahunt,
et eorum, in quorum potestate sunt, celebrantur; et
post, quam arrhis sibi sponsam sponsus per digitum fidei
annulo insignitam desponderit, dotemque utrique placitam
sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coram
inuitatis ab utraque parte tradiderit (aut mox aut apto
tempore, ne uidelicet ante tempus lege diffinitum tale quid
facere presumant), ambo ad nuptialia federa perducuntur,
et primum in ecclesia Domini cum oblationibus,
quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur,
sicque demum benedictionem et uelamen celeste suscipiunt.
Item: §. 1. Hec sunt, preter alia, que ad
memoriam non occurrunt, pacta coniugiorum solempnia.
Peccatum autem esse, si hec cuncta in nuptiali federe non
interueniant, non dicimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1105/1106
Gehe zu Spalte: