Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

CAUSA XXII.

GRATIANUS.
Quidam episcopus iurauit falsum quod putabat uerum, quo
conperto archidiaconus eius iurauit se numquam prestaturum ei
obedientiam. Conpellitur archidiaconus ab episcopo ad exhibendum
sibi consuetam reuerentiam; accusatur episcopus de dupplici
periurio, et de eo, quod falsum iurauit, et quia archidiaconum
ad peierandum conpellit. (Qu. I.) Primum queritur, an iuramentum
sit prestandum, uel non? (Qu. II.) Secundo, si sit
periurus qui iurat falsum quod putat uerum? (Qu. III.) Tertio,
si licuit archidiacono denegare episcopo consuetam obedientiam?
(Qu. IV.) Quarto, si constiterit esse illicitum quod iurauit
archidiaconus, an sit seruandum? (Qu. V.) Quinto, si constiterit
illud seruandum esse, an episcopus sit reus periurii, qui
contra iuramentum archidiaconum suum ire conpellit?

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Iuramentum pro federe pacis est faciendum.

C. II. Iuratio non est prohibenda, nec tamquam bonum appetenda.

C. III. Peierare peccatum est, non iurare.

C. IV. In necessariis uerum iurare non est peccatum.

C. V. Nec tamquam bonum appetendum, nec tamquam malum iuramentum est uitandum.

C. VI. Iurare non est peccatum.

C. VII. Per Deum iurare permittitur, ne per idola iuretur.

C. VIII. Infirmis iurare conceditur.

C. IX. Excommunicetur clericus per creaturas pertinaciter iurans.

C. X. Clericus deponatur, laicus anathematizetur, per capillum uel caput Dei iurans.

C. XI. Non est maius per euangelia, quam per Deum iurare.

C. XII. Non solum in altari uel reliquiis, sed etiam in communi loquela periurium caueatur.

C. XIII. Non prohibet Deus iurare.

C. XIV. Iuratio non est peccatum.

C. XV. Iuramentum accipere non prohibemur.

C. XVI. Licet uti fide eius, qui, ut eam seruet, per demonia iurat.

C. XVII. Fidelium consortio careat qui penitenciam periurii agere noluerit.

QUESTIO II.

C. I. Peierat qui aliter facturus est quam promittit.

C. II. Quos debeat habere comites iusiurandum.

C. III. De eo, qui iurat falsum quod putat uerum.

C. IV. Non est mentiri dicere falsum quod putat uerum.

C. V. Non mentitur qui animum fallendi non habet.

C. VI. Falli in his, que ad fidem non pertinent, aut paruum, aut nullum peccatum est.

C. VII. In his, que ad fidem pertinent, grauius est falli quam alios decipere.

C. VIII. Quot sint genera mendacii?

C. IX. Non licet alicui humilitatis causa mentiri.

C. X. De eodem.

C. XI. Non licet mentiri, ut arrogantia uitetur.

C. XII. Non omne mendacium eque peccatum est.

C. XIII. Non est aliquo modo decipiendus quilibet.

C. XIV. Pro temporali uita alicuius perfectus mentiri non debet.

C. XV. Nostro peccato alterius saluti consulere non debemus.

C. XVI. De eodem.

C. XVII. De eodem.

C. XVIII. Non deputantur mendacia, cum ea, que non sunt, ioco dicuntur.

C. XIX. Veterum exemplo mentiri non licet.

C. XX. Obstetrices de pietate remuneratae de mendacio sunt punitae.

C. XXI. Simulatio utilis est et in tempore assumenda.

C. XXII. Quomodo Abraham excusetur de mendacio, qui Saram sororem suam esse dixit.

QUESTIO III.

QUESTIO IV.

C. I. Melius est uota stultae promissionis non inplere quam crimen admittere.

C. II. Aliquando non expedit promissum soluere sacramentum.

C. III. Pietas fuit, quod Dauid Nabal, sicut iurauerat, non occidit.

C. IV. De eodem. Item.

C. V. Turpia uota seruanda non sunt.

C. VI. Non est obseruandum iuramentum, quo malum incaute promittitur.

C. VII. De duobus malis minus eligi oportet.

C. VIII. Tollerabilius est iuramentum non inplere, quam quod turpe est facere.

C. IX. Inconmutabilis Deus quandoque sua mutat statuta.

C. X. Sapientis est quod male loquitur reuocare.

C. XI. Qua pena feriatur qui illicitum iuramentum facit.

C. XII. Non omnia promissa soluenda sunt.

C. XIII. De eodem.

C. XIV. Male iurans penitenciam agat.

[C. XV.] Item in Leuitico.

C. XVI. Iuramentum, quo malum incaute promittitur, non est seruandum.

C. XVII. Temeritas emendetur, cum diffinitio incauta soluitur.

C. XVIII. Illicitum iuramentum non est seruandum.

C. XIX. Non obseruentur iuramenta, que fiunt contra diuina mandata.

C. XX. Non est appellanda fides, que ad peccatum faciendum admittitur.

C. XXI. Si propterea fides non seruatur, ut ad bonum redeatur, non ideo uiolari dicitur.

C. XXII. De quodam Hubaldo, qui iurauit se non ministraturum necessaria matri et fratribus.

C. XXIII. Quedam, licet a Deo prohibeantur, tamen iuramento firmata non sunt euitanda.

QUESTIO V.

C. I. Qui peierare conpellit, et qui conpellitur, periurus uterque habetur.

C. II. Penitencia eius, qui in manu episcopi aut in cruce consecrata periurat.

C. III. Qua pena sit feriendus qui necessitate coactus periurat.

C. IV. Qui deierat et alios deierare facit, qua pena sit feriendus.

C. V. Homicidam uincit qui sciens ad periurium conpellit.

C. VI. Non peccat qui iuramentum exigit ab eo, quem nescit falsum iurare.

C. VII. Usque ad exitum uitae non conmunicet qui ad periuria alios trahit.

C. VIII. Cui sit indicandum falsum, quod ab aliquoiuratur.

C. IX. De eo, qui calliditate uerborum iurat.

C. X. Periurus est qui super lapidem falsum iurat.

C. XI. Apud Deum uerba nostra non ex ore, sed ex corde procedunt.

C. XII. Inter iuramentum et locutionem fidelium nulla debet esse differentia.

C. XIII. Ante, quam aliquis iuret, peierat, si contra conscientiam iurare parat.

C. XIV. Ante annos rationabiles aliqui non cogantur iurare.

C. XV. Ante quatuordecim annos nullus iurare cogatur.

C. XVI. De eodem, et ut a ieiunis iuramenta prestentur.

C. XVII. Quibus temporibus iurare prohibemur.

C. XVIII. Que in fidelitate sunt obseruanda.

C. XIX. De eodem.

C. XX. Mentitur qui professionem suam operibus non ostendit.

C. XXI. Quociens sermo malus de ore nostro procedit.

C. XXII. Cuiquam laico clericus nichil iurare presumat.

C. XXIII. De eodem.

Spalten:

859/860 - 889/890