C. XXIII. Quedam, licet a Deo prohibeantur, tamen iuramento firmata non sunt euitanda.
"Innocens credit omni uerbo." Non uituperandafacilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse,
ignorare quid noceat, et si circumscribitur ab aliquo, de
omnibus tamen iudicat qui fidem in omnibus esse arbitratur.
Hac igitur mentis suae dote inclinatus Iesus,
ut crederet Gabaonitis, testamentum disposuit, pacem
dedit, confirmauit societatem. Sed ubi in terras eorum uentum
est, deprehensa fraude, quod, cum essent finitimi, aduenas
esse se simulauerint, circumscriptum se populus
patrum indignari cepit. Iesus tamen pacem, quam
dederat, reuocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti
religione, ne, dum alienam perfidiam redargueret,
suam fidem solueret. Mulctauit meliori tamen eos obsequio
ministerii. Clementior sentencia, sed diuturnior.
Gratian. Illicitum ergo iuramentum, quod seruari prohibetur,
intelligendum est, quod scitur illicitum esse, dum iuratur.
Si autem nescitur illicitum esse, ipsa ignorantia excusetur si
putetur licitum esse, non ex ignorantia iuris, sed facti. Aliud
enim est, si alicuius copula credatur esse licita, quia nescitur esse
consanguinea, uel quia creditur esse uidua; aliud, si ideo putatur
licita, quia consanguinearum coniunctio uel relictarum
copula nullo iure credatur esse prohibita. Hic est enim ignorantia
iuris, que neminem excusat, nisi cui permittitur ius
ignorare; ibi uero ignorantia facti, qua quisque uere excusatur.
Seniores autem Israel non ignorabant gentes terrae promissionis
ex precepto Domini esse delendas; sed ignorabant Gabaonitas
esse incolas terrae promissionis. Ignorabant siquidem factum,
sed non ignorabant ius facti, atque ideo, etsi illicitum esset quod
iurauerunt, tamen licite seruari debuit quod iuramento firmauerunt.
§. 1. Quod autem illicitum iuramentum seruari prohibetur,
non est generaliter intelligendum. Iuramentum namque (ut Ieronimus
testatur super Iheremiam), debet habere tres comites, ueritatem,
iudicium, et iusticiam; ubi autem ista defuerint, non est
iuramentum, sed periurium. Unde datur intelligi illicitum esse
iuramentum, cui aliquod istorum defuerit; non tamen cuicumque
contigerit aliquod istorum deesse prohibetur seruari. §. 2.
Aliquando namque iuramento deest iusticia; ueluti, cum quispiam
post uotum castitatis ducit uxorem, iuramento firmans, numquam
ab ea se discessurum, quod, quamuis illicitum sit, quia iusticia
sibi probatur deesse, tamen auctoritate Augustini seruari precipitur.
Hoc autem si quis contendat prerogatiua coniugii, non
propter religionem iurisiurandi seruari, animaduertat, Gabaonitas
ob solam religionem contra inperium Domini reseruatos. Cum
ergo omne preceptum Domini iustum sit, patet ei iusticiam deesse,
quod eius precepto contrarium inuenitur. §. 3. Iudicium quoque
aliquando iuramento constat deesse, ueluti, cum propria temeritate
aliquis ductus iurat se manducaturum et bibiturum. Hoc
quamuis leuitate indiscreta illicitum probetur, non tamen ideo
uiolari iubetur. §. 4. Iuramentum itaque multipliciter illicitum
intelligitur. Est enim illicitum aliquando ex eo, quod iuratur,
aliquando ex modo iurandi. Ex eo, quod iuratur, tunc est
illicitum iuramentum, quando id, quod iuratur, in sui natura
uiciosum est uel uitam adimens, ut adulterium, homicidium, et his
similia; uel reparari non permittens, ueluti cum inimico ad pacem
non redire, indigenti misericorditer non subuenire. Ista, quia
perspicuam habent in se iniusticiam, etsi iuramento firmentur,
tamen seruari non debent. Circa hec itaque iuramenta intelligenda
sunt que de illicitis iuramentis non obseruandis supra
statuta leguntur. Quisquis ergo se iuramento firmauerit aliquid
facturum, quo uel corporalis, uel spiritualis salus adimatur, uel
sine quo utraque salus reparari uel conseruari non possit,
fidem promissam seruare prohibetur; quorum exempla premissae
auctoritates subiciunt, dum eum, qui homicidium facere, uel alimenta
matri et fratribus non subministrare, in adulterio perseuerare,
uel ad pacem cum aduersario non redire, iuramentum
prestando promiserit, salubriori consilio illicita uota obseruare
non permittunt. §. 5. Est etiam id, quod iuratur, aliquando
uiciosum, non in natura sui, sed ex causis extra uenientibus;
ueluti cum aliquis post uotum castitatis iurat alicui, se habiturum
eam in coniugem. Coniugem namque habere in se ipso malum
non est: tamen huic ex uoto perniciosum est. Hoc autem iuramentum,
etsi illicitum sit, non tamen obseruari prohibetur,
sed de uiolatione uoti penitencia sibi iubetur indici. §. 6. Ex
modo iurandi tunc est illicitum iuramentum, quando inconsiderate
et incircumspecte aliquid iuratur, quo nec corporalis, nec
spiritualis salus adimitur, et sine quo utraque salus reparari et
uita conseruari ualet: ueluti dum aliquis a parentibus coactus, ut
clericatus tonsuram uel religionis uestem suscipiat, se neutrum
facturum iuramento firmauerit. Hoc, quamuis aliquibus uideatur
reprehensibile, quia opus karitatis iuramento se non facturum
promisit, nulla tamen auctoritate seruari prohibetur, quia, etsi
numquam clericatus tonsuram uel religionis uestem suscipiat, non
tamen ideo minus salutem promereri malet, cum nonnulli in
laicali habitu sanctissimi et Deo delecti inueniantur. Quo exemplo
euidenter datur intelligi, quotiens aliquis iurat, se non facturum
aliquid, quo expeditior sibi uia preparetur ad beatitudinem,
dummodo sine eo salutem ualeat inuenire, quod iuramentum non
prohibetur obseruare. Unde, cum nos iuramus, non daturos
alicui aliquid, sine quo utraque salus eius potest esse incolumis,
etsi aliqua ex eo sibi commoditas prestaretur, nulla tamen auctoritate
iuramentum seruare prohibemur, dummodo sit nobis alia
uia necessitatibus eius subueniendi.