C. XXII. Quomodo Abraham excusetur de mendacio, qui Saram sororem suam esse dixit.
Queritur, cur Patriarcha mentiri uoluit, ut diceretSaram sororem suam, et non potius Deo conmisit, qui,
si uellet, eius pudicitiam apud Pharaonem seruare posset.
Sed ueritatem uoluit celari, non mendacium dici. Soror
enim dicitur, quia filia fratris erat. Et in hoc ostenditur,
quod nemo debet temptare Deum suum, dum habet quod
rationabili consilio faciat. Fecit quod potuit: quod non
potuit Deo conmisit, in quem sperauit, nec eum fides aut
spes fefellit. Si autem interrogatus illam uxorem
suam indicaret, duas res conmitteret Deo, et uitam
suam, et uxoris pudicitiam.
Gratian. Item opponitur, quod Iacob mentiendo et sibi
profuit, et alii nocuit, nec tamen reprehenditur, sed conmendatur.
Sed Iacob dicendo se esse Esau primogenitum, non est
mentitus. Non enim dixit, se esse primogenitum nascendo, sed
ius primogeniturae, illo uendente, rite adeundo. Sic et Christus
Iohannem dixit esse Heliam, non persona, sed imitatione uirtutis.
Erat ergo Iacob Esau, non nascendo, ut diximus, sed
emptione primogenitorum, de non primogenito in primogenitum
transeundo, sicut et ipse Esau primogenita uendendo de
primogenito non primogenitus fieri meruit. Sic et Iudei, cum
essent filii Abrahae carne, quia non fuerunt filii eius imitatione,
non deputantur inter filios Abrahae, sed dicuntur filii diaboli,
cuius filii sunt, non nascendo, sed imitando. Unde a Domino
audire meruerunt: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae
facite; nunc autem queritis me interficere, hominem, qui ueritatem
locutus sum uobis. Hoc Abraham non fecit. Vos ex patre
diabolo estis, et desideria patris uestri facere uultis." §. 1. Econtra
gentiles, cum secundum originem carnis ab Abraham essent
alieni, tamen imitatione fidei et iusticiae successerunt in filios
Abrahae. Unde ab Apostolo dicitur eisdem: "Si autem Christi,
ergo Abrahae semen estis." Hinc idem Apostolus scribens
Romanis ait: "O tu Iudee, si circumcidaris, nec legem
eius obserues, circumcisio tua preputium facta est, quomodo
et preputium, si iusticias legis custodiat, in circumcisionem reputatur."
Prefertur ergo, ut ex premissis colligitur, imitatio operis
origini carnis. Veraciter ergo, non mendaciter, Iacob se dixit
Esau esse; nec mentiendo, sed uerum dicendo sibi profuit, alteri
uero non nocuit, quia benedictionem sibi debitam accepit, non
alienum subripuit. §. 2. Episcopus uero iste, de quo agitur,
etsi falsum iurauit, tamen quia, ut supra dictum est, ream linguam
non facit nisi rea mens, nequaquam reus periurii habetur.
Probatur etiam hoc exemplo Saulis, qui, cum esset in castris
pugnaturus contra Philisteos, iurauit se interfecturum quicumque
ante solis occasum comederet. Ionathas autem filius eius non
audito regis iuramento, cum pugnando magnam hostium stragem
dedisset, et salutem fecisset in Israel, fame laborans uidit fauum
mellis, quem regia uirga, quam gestabat in manibus, accepit et
comedit, statimque oculi, quos fere fames clauserat, aperti sunt,
et facies eius est exhilarata. Quo conperto Saul uoluit eum
dare neci; sed precibus et pia populi supplicatione placatus mortis
reuocauit sententiam, ne interficeretur ille, per quem salus
data erat in Israel, et quo pugnante de manibus hostium populus
ille liberatus fuerat. Ecce Saul falsum iurauit, quia quod
iurando se facturum decreuit precibus populi prouocatus
non fecit. Nec tamen periurii reus arguitur, quia quantum in
ipso fuit, quod iurauit inpleuit, dum sententiam mortis in filium
dedit, quam non carnali affectu, sed populi supplicatione reuocauit.