C. III. Peierare peccatum est, non iurare.
Item Augustinus in epistola [CLIV.] ad Publicolam.In nouo testamento dictum est, ne omnino iuremus.
Quod michi quidem propterea dictum uidetur, non quia
iurare peccatum est, sed quia periurare inmane peccatum
est, a quo nos longe esse uoluit qui omnino ne iuremus
conmonuit.