C. IX. Inconmutabilis Deus quandoque sua mutat statuta.
Item ex Concilio Tolletano. [VIII. c. 2.]Inconmutabilis idemque semper existens Dei
summi natura sua sepe in sacris litteris legitur mutasse
promissa, et pro misericordia temperasse sentenciam.
Unde licet sit inpassibilis atque inconmutabilis, crebro
tamen eius et iuramenta leguntur, et penitencia, que
sacris extant misteriis adoperta. Iurare namque Dei est a
se ipso nullatenus ordinata conuellere: penitere uero eadem
ordinata, cum uoluerit, inmutare. Sic enim per Iheremiam
dicit: "Repente loquar aduersum gentem, et aduersus
regnum, ut eradicem et destruam et disperdam
illud. Si penitenciam egerit gens illa malo suo, agam
ego penitenciam a malo, quod cogitaui, ut facerem
ei".

