QUESTIO IV.
GRATIANUS.III. Pars. Quod autem illicita iuramenta seruari non debeant,
in Tolletano Concilio VIII. [cap. 2.] legitur, in quo sic
statutum est:
C. I. Melius est uota stultae promissionis non inplere quam crimen admittere.
C. II. Aliquando non expedit promissum soluere sacramentum.
C. III. Pietas fuit, quod Dauid Nabal, sicut iurauerat, non occidit.
C. V. Turpia uota seruanda non sunt.
C. VI. Non est obseruandum iuramentum, quo malum incaute promittitur.
C. VII. De duobus malis minus eligi oportet.
C. VIII. Tollerabilius est iuramentum non inplere, quam quod turpe est facere.
C. IX. Inconmutabilis Deus quandoque sua mutat statuta.
C. X. Sapientis est quod male loquitur reuocare.
C. XI. Qua pena feriatur qui illicitum iuramentum facit.
C. XII. Non omnia promissa soluenda sunt.
C. XIV. Male iurans penitenciam agat.
C. XVI. Iuramentum, quo malum incaute promittitur, non est seruandum.
C. XVII. Temeritas emendetur, cum diffinitio incauta soluitur.
C. XVIII. Illicitum iuramentum non est seruandum.
C. XIX. Non obseruentur iuramenta, que fiunt contra diuina mandata.
C. XX. Non est appellanda fides, que ad peccatum faciendum admittitur.
C. XXI. Si propterea fides non seruatur, ut ad bonum redeatur, non ideo uiolari dicitur.
C. XXII. De quodam Hubaldo, qui iurauit se non ministraturum necessaria matri et fratribus.
C. XXIII. Quedam, licet a Deo prohibeantur, tamen iuramento firmata non sunt euitanda.