C. V. Non mentitur qui animum fallendi non habet.
Item Gelasius Papa.Beatus Paulus apostolus non ideo (quod absit) fefellisse
credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam, cum
ad Ispanias se promisisset iturum, dispositione diuina
maioribus occupatus ex causis inplere non potuit quod promisit.
Quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc
pronunciauit, quod reuera uoluisset efficere. Quantum enim
ad diuini secreta consilii, (que, ut homo, omnia non potuit,
licet spiritu Dei plenus, agnoscere) superna pretermisit dispositione
preuentus. §. 1. Nec quia B. Petrus apostolus pro
affectu diuinae reuerentiae ipsi Domino respondit: "Non
lauabis mihi pedes in eternum," fefellisse (quod absit) aut
in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox
eidem diuinae uoluntati cesserit, et quod se dixerat non esse
facturum, causis asstrictus humanae salutis, passus est
prona uoluntate faciendum.
II. Pars. Gratian. Ille ergo falsum iurando mentitur,
qui scit falsum esse quod iurat. Est enim mendacium (ut Augustinus
ait) "falsa significatio cum uoluntate fallendi." §. 1.
Sed cum fallere semper sit uoluntatis, falli autem uel infirmitatis,
uel temeritatis, grauius autem sit quod ex uoluntate, quam quod
ex temeritate uel infirmitate procedit: aliquando contingit falli
uel nullum, uel minimum esse peccatum, aliquando ex ipsa rerum
uaria consideratione minus esse fallere quam falli.
Unde idem Augustinus in Enchiridion: [c. 21.]