C. III. De eo, qui iurat falsum quod putat uerum.
Homines falsum iurant, uel cum fallunt, uel cumfalluntur. Putat homo uerum esse quod falsum est, et
temere iurat; aut scit uel putat falsum esse, et tamen pro
uero iurat, et nichilominus cum scelere iurat. Distant autem
ista periuria, que duo conmemoraui. Fac illum iurare,
qui uerum putat esse pro quo iurat; uerum putat esse, et
tamen falsum est; non ex animo iste periurat, fallitur:
hoc pro uero habet, quod falsum est, non pro re falsa
sciens iurationem interponit. Da alium. Scit falsum
esse, et dicit uerum esse, et iurat tamquam uerum sit quod
scit falsum esse. Videtis, quam ista detestanda sit belua, et
de rebus humanis exterminanda? Quis enim fieri uelit?
Omnes homines detestantur talia. Fac alium. Putat esse
falsum, et iurat tamquam uerum sit. Forte uerum est.
Verbi gratia (ut intelligatis) pluit in illo loco; interrogas
hominem, et dicit pluisse, et ad negocium ipsius
conpetit, ut dicat, pluit, sed putat non pluisse: periurus
est. Interest, quemadmodum uerbum procedat ex
animo. Ream linguam non facit nisi rea mens.
Gratian. Quia ergo mens huius non erat rea (nesciebat
esse falsum quod iurauit uerum), nec temere uel negligenter,
sed cum magna diligentia uidebatur sibi deprehendisse uerum quod
iurauit falsum, periurii reus nequaquam est iudicandus. Item,
quod dicitur, qui falsum iurat mentitur, non uniuersaliter hoc
intelligi debet. Non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, sicut
nec omnis, qui mentitur, falsum dicit.
Unde Augustinus in Enchiridion: [c. 22.]