C. IX. De eo, qui calliditate uerborum iurat.
Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus tamen,qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui
iuratur, intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et
nomen Dei in uanum assumit, et proximum dolo capit.