C. VI. Episcoporum causae coram principibus examinari non debent.
Item Gregorius Constantinae Augustae.[lib. IV. epist. 34.]
Si episcoporum causae michi conmissorum apud piissimos
dominos aliorum patrocinio disponuntur, infelix
ego in ecclesia ista quid facio? Sed ut episcopi mei me
despiciant, et contra me refugium ad seculares iudices
habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo.
Hoc tamen breuiter suggero, quia aliquantulum expecto, et
si ad me uenire distulerint, exercere in eos districtionem
canonicam nullo modo cessabo.