Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XX. Obstetrices de pietate remuneratae de mendacio sunt punitae.

Idem. [eodem lib. cap. 2.]
Si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari,
quanto magis hec facile abstergitur, quam mater boni
operis pietas ipsa comitatur? Nonnulli uero obstetricum
fallacia conantur asserere, hoc mendacii genus non
esse peccatum, maxime quia illis mentientibus scriptum
est: "quod edificauit eis domos Dominus."
In qua magis reconpensatione cognoscitur, quid mendacii
culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, que eis
in eterna potuit uita retribui, premissa culpa mendacii in
terrena est reconpensatione declinata.
Gratian. Abraham quoque loquens ad pueros suos ait:
"Sedete hic cum asina; ego et puer illuc usque pertransibimus,
et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos;" licet aliud
se facturum deliberaret, tamen excusatur a mendacio. Unde
Ambrosius in libro de Patriarchis: "Prophetauit, quod
ignorabat. Ipse solus disponebat redire inmolato filio. Sed
Dominus per os eius locutus est quod parabat. Captiose
autem loquebatur cum seruulis, ne cognito negocio aut inpediret
eum aliquis, aut gemitu obstreperet aut fletu."
V. Pars. §. 1. Quandoque aliquid iubendo significamus
uelle fieri, quod tamen fieri nolumus, sed experimentum obedientiae
querimus, sicut Abraham a Deo temptatus legitur, cum
iussus est inmolare filium, quem Dominus nolebat ab eo occidi.
Unde in eodem libro idem Ambrosius: "Non enim uolebat
Deus inmolari a patre filium, nec inpleri hoc munus uolebat,
qui ouem pro filio inmolandam obtulit, sed temptabat affectum
patris, si Dei precepta preferret filio." Et infra: "Non
inicias, inquit, manum in puerum, neque facias ei quicquam.
Affectum tuum inquisiui, non factum exegi; temptaui
mentem tuam, si etiam filio dilectissimo non parceres propter me.
Non aufero quod ipse donaui, nec heredem inuideo, quem largitus
sum non habenti."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

873/874