Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. Non licet alicui humilitatis causa mentiri.

Item Augustinus de uerbis Apostoli. [sermone XXXI.
al. XXIX.]
Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator
ante, quam mentireris, mentiendo efficeris quod euitaueras.
Veritas in te non est, nisi te ita dixeris
peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa
est, ut quod est dicas. Nam quomodo est humilitas,
ubi regnat falsitas?

< Dokument zurück | | Dokument vor >