C. XI. Non est maius per euangelia, quam per Deum iurare.
Si aliqua causa fuerit, modicum uidetur facere qui iuratper Deum. Qui autem per euangelium, maius aliquid
fecisse uidetur. Quibus dicendum est: Stulti, scripturae
propter Deum sanctae sunt, non Deus propter
scripturas.