Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XII. Non omne mendacium eque peccatum est.

Item in Enchiridion. [c. 18.]
Michi autem non absurde uidetur omne quidem
mendacium esse peccatum, sed multum interesse, quo
animo et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim
ita peccat, qui consulendi, quomodo ille, qui nocendi
uoluntate mentitur, nec tantum nocet qui uiatorem mentiendo
in aduersum iter mittit, quantum is, qui uiam uitae
mendacio fallente deprauat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

871/872