Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA X.

GRATIANUS.
Quidam laicus basilicam a se factam a diocesiana lege segregare
querit; episcopus ecclesiam cum omni dote sua ad suam
dispositionem pertinere contendit; tandem euincit episcopus,
per parrochias militibus comitatus crudeliter deseuit; que ecclesiarum
sunt tamquam sibi debita usurpare contendit. (Qu. I.)
Modo primum queritur, an basilica cum omni dote sua ad episcopi
ordinationem pertineat? (Qu. II.) Secundo, an res ecclesiarum
episcopis usurpare liceat? (Qu. III.) Tertio, quid
nomine cathedratici a suis sacerdotibus exigere ualeat?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Basilica, que consecratur, a diocesiana lege non segregetur.

C. II. Ecclesiae cum dotibus suis in episcopi potestate consistant.

C. III. Ecclesiae et omnia iura earum ad episcopi ordinationem pertinent.

C. IV. Unaqueque parrochia episcopi prouisione regatur.

C. V. Iudicio et potestate episcopi res ecclesiasticae gubernentur.

C. VI. Basilicarum conditores in rebus ecclesiarum nullam se potestatem habere cognoscant.

C. VII. De eodem.

C. VIII. De his, que altario offeruntur, medietatem sibi episcopus uendicet.

C. IX. De episcopis, qui diocesim suam uisitare contempnunt et ad redimendas mansiones, que uisitantibus debentur, clericos cogunt.

C. X. Annuis uicibus ecclesiae ab episcopis uisitentur.

C. XI. Inualitudine grauatus episcopus uisitationis offitium aliis conmittat.

C. XII. Que uisitantes episcopi a clericis suis exquirere debent.

C. XIII. Oblationes ecclesiae laicis usurpare non licet.

C. XIV. Minime auferantur a laicis oblationes altaribus uel crucibus factae.

C. XV. Ecclesiarum oblationes sub laicorum dominio non detineantur.

QUESTIO II.

C. I. Res ecclesiae aliquo modo alienare episcopis non licet.

[C. II.]

[PALEA. C. III.

C. IV. Ecclesiasticarum rerum precariae qualiter fieri debeant.

C. V. De eodem.

C. VI. De eodem.

C. VII. Res ecclesiae dispensandi potestatem habeat episcopus.

C. VIII. De episcopo, qui nulla necessitate res ecclesiae uendit.

QUESTIO III.

C. I. Preter honorem cathedratici nichil per dioceses exigat episcopus.

C. II. Basilicarum reparationi proficiat tertia pars, quam accipere consueuerat episcopus.

C. III. Non accipiant episcopi tertiam, nisi dirutas ecclesias reparare uoluerint.

C. IV. De eodem.

C. V. Baptizandis numerus non inponatur, nec cathedraticum ultra morem uetustum exigatur.

C. VI. Ultra morem antiquum a parrochianis presbiteris nichil episcopi exigant.

C. VII. A parrochianis stipendia non nisi cum karitate episcopi exigant.

C. VIII. Ultra duos solidos a parrochianis ecclesiis episcopus non presumat accipere.

C. IX. Sacerdotes ab episcopis suis ultra modum non grauentur.

C. X. Secundum loci mediocritatem episcopis conuiuia parentur.

Spalten:

611/612 - 625/626
Gehe zu Spalte: