Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Res ecclesiae dispensandi potestatem habeat episcopus.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 16.]
III. Pars. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae,
ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reuerentia
et timore Dei. Participare etiam eum oportet
que necessaria sunt. Si tamen ipse aut qui cum eo sunt
fratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullo modo
patiantur, secundum Apostolum sanctum dicentem:
"Victu et tegumento, his contenti sumus." Si autem
res ecclesiasticas episcopus in suas uoluntates usurpare
uoluerit, aut fratribus uel filiis, uel quibuscumque propinquis
suis dederit potestatem, ut per eos latenter res
ledantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio;
sin aliter, episcopus uel qui cum eo sunt presbiteri aut
diaconi accusentur, quia ea, que ex redditu, uel ex quolibet


actu ecclesiae ueniunt, in suos usus colligunt,
et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi
oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.
IV. Pars. Gratian. Si uero contra hanc prohibitionem
aliquam de rebus ecclesiae episcopum uendere contigerit, et
res ipsa ecclesiae restauranda, et ipse gradu suo eiciendus
decernitur.
Unde in eodem Concilio Martini Papae [c. 14.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

621/622
Gehe zu Spalte: