Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Ultra duos solidos a parrochianis ecclesiis episcopus non presumat accipere.

Item ex Concilio Tolletano VIII. [c. 4.]
Inter cetera denique, que communi consensu nos conferre
conpetenter oportuit, querimonias etiam parrochialium
presbiterorum Gallitiae prouinciae sollertissime discernere
decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates
necessitas, ut conperimus, tandem conpulit in publicum
examen deferri. Hii enim pontifices, ut euidens inquisitio
patefecit, indiscreto moderamine parrochitanas ecclesias
pregrauantes, dum in exactionibus superfluis
frequenter existunt, pene usque ad exinanitionem extremae
uirtutis quasdam basilicas perduxisse probantur.
Ne ergo fiat de cetero quod constat hactenus inordinate
presumptum, non amplius quam duos solidos unusquisque
episcoporum prefatae prouinciae per singulas dioceses
uel basilicas iuxta sinodum Bracarensem annua illatione
sibi expetet inferri, monasteriorum tamen basilicis
ab hac solutionis expensione seiunctis. §. 1. Cum
uero episcopus diocesim uisitat, nulli pre multitudine
onerosus existat, nec umquam quinquagenarium numerum
euectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque
basilicam remorandi licentiam habeat. §. 2.
Quicumque uero pontificum eorundem aliter quam decreuimus
agendum presumpserit, correctioni proculdubio
canonum subiacebit tamquam constitutionum sinodalium
transgressor et priscorum Patrum edictorum corruptor.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

625/626
Gehe zu Spalte: