Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. A parrochianis stipendia non nisi cum karitate episcopi exigant.

Item ex Concilio Cabillonensi. [II. c. 14.]
Cauendum sane est, ne, cum episcopi per parrochias
suas peragrant, quandam non solum erga subditos


sed erga socios tyrannidem exerceant, ne (quod absit,
cum karitate, sed cum quadam iactantiae temeritate
nec cum gratiarum actione, sed cum quadam iudiciaria in
inuentione stipendia ab eis exigant. Obseruandum modis
omnibus est, ut, si quando eis peragrandae parrochiae
necessitas incumbit, in confirmandis hominibus, in inquirendis
rebus emendatione dignis, in predicatione uerbi Dei,
in lucris animarum potius quam in depredandis et spoliandis
hominibus et scandalizandis fratribus operam dent. Et
si quando eis ad peragendum ministerium suum a subditis
aut a fratribus aliquid accipiendum est, hoc summopere
obseruare debent, ne quem scandalizent aut grauent. Tanta
ergo discretio in hac re tenenda est, ut uerbi Dei predicator,
ubi proprii sumptus desunt, a fratribus accipiat,
et idem fratres illius potentia non grauentur, exemplo
apostoli Pauli, qui, ne quem grauaret, arte et manibus
uictum querebat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

623/624
Gehe zu Spalte: