C. VI. Ultra morem antiquum a parrochianis presbiteris nichil episcopi exigant.
Quia cognouimus episcopos per parrochias suas nonsacerdotaliter, sed crudeliter deseuire, et dum scriptum
sit: "Forma estote gregi, non ut dominantes in
clerum" qui exactiones diocesi suae uel dampna infligunt
ideo censemus (excepto, quod ueterum constitutiones
a parrochiis habere iubent episcopos), ut alia
illis, que hucusque presumpta sunt, denegentur, hoc est,
neque in angariis presbiteri aut diacones, neque aliquibus
fatigentur indictionibus, ne uideamur in ecclesia
Dei exactores potius quam Dei pontifices nominari. Hii
uero clerici, tam locales quam diocesiani, qui se ab episcopo
grauari cognouerint, querelas suas ad metropolitanum
non differant deferre, et metropolitanus non moretur eiusmodi
presumptiones auertere.