Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Baptizandis numerus non inponatur, nec cathedraticum ultra morem uetustum exigatur.

Item Gelasius Papa Fabiano Episcopo.
Nec numerus baptizandis iuste creditur inponendus,


cum quanti petierint uel ad regenerationem festinauerint non
sint pro alterius uoluntate repellendi. Et ideo, frater,
huiusmodi superfluam constitutionem modis omnibus remouebis,
ut unusquisque aut in uicina sibi ecclesia, aut in
electa pro suae mentis baptizetur arbitrio. Cathedraticum
etiam non amplius, quam uetusti moris esse constiterit,
ab eius loci presbitero noueris exigendum, et de his, que
die dedicationis fuerint offerentium deuotione collata,
consuetudinem, que generaliter omnibus ecclesiis est prescripta,
seruabis.
II. Pars. Gratian. Cathedraticum, quod his auctoritatibus
episcopis permittitur exigere, preter medietatem uel tertiam
partem oblationum, que pro uaria ecclesiarum consuetudine ex
premissis auctoritatibus episcopo debetur, intelligendum est, nec
illa pars oblationum omnium generaliter intelligenda est, sed uel
anniuersariae dedicationis, uel quorumdam etiam solempnium
dierum, prout inter episcopum et sacerdotem tempore dedicationis
conuenerit. De his uero episcopis, qui per parrochias suas
crudeliter deseuiunt, sic statutum est in tertio Concilio Tolletano:
[c. 20.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

623/624
Gehe zu Spalte: