Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Non accipiant episcopi tertiam, nisi dirutas ecclesias reparare uoluerint.

Item ex Concilio Tolletano. [XVI., c. 5.]
Unio nostrae congregationis decernit atque instituit,
ut tertias, quas antiqui canones de parrochiis suis habere
episcopos censuerunt, si eas exigendas crediderint, ab
ipsis episcopis dirutae ecclesiae reparentur. Si uero eas
maluerint cedere, ab earundem ecclesiarum cultoribus
sub cura et sollicitudine sui pontificis reparatio eisdem est
adhibenda basilicis. Quod si omnes ecclesiae aut incolumes
fuerint, aut que dirutae erant reparatae extiterint, secundum
antiquorum canonum instituta, si tertias sibi debitas unusquisque
episcopus assequi uoluerit, facultas illi omnimoda
erit, ita uidelicet, ut citra ipsas tertias nullus episcoporum
quippiam pro regiis inquisitionibus a parrochitanis ecclesiis
exigat, nichilque de prediis ipsarum ecclesiarum
cuiquam causa stipendii dare presumat. §. 1. Sed et hoc
necessarium instituere duximus, ut plures ecclesiae
uni nequaquam conmittantur presbitero, quia solus per totas
ecclesias nec offitium ualet persoluere, nec rebus earum
necessariam curam inpendere, ea scilicet ratione precipimus,
ut ecclesia, que usque ad decem habuerit mancipia,
super se habeat sacerdotem, que uero minus aliis
coniungatur ecclesiis. Si quis sane episcoporum hanc
nostram institutionem paruipenderit, duorum mensium
spatio se nouerit excommunicatione mulctari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

623/624
Gehe zu Spalte: