Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Preter honorem cathedratici nichil per dioceses exigat episcopus.

Placuit, ut nullus episcoporum, per suas dioceses ambulans,
preter honorem cathedrae suae, id est duos solidos,
aliud aliquid per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex
quacumque oblatione populi in ecclesiis parrochialibus facta
sibi usurpet; sed ecclesiae reparationi seruetur, et
singulis annis episcopo ratio fiat. Nam si tertiam partem
illam episcopus tollit, lumen et sacra tecta ecclesiae
abstulit. Similiter etiam parrochiales clerici seruili more
in aliquibus operibus episcopo seruire non cogantur,
quia scriptum est: "Neque ut dominantes in clero."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

621/622
Gehe zu Spalte: