Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Ecclesiarum oblationes sub laicorum dominio non detineantur.

Item Damasus Papa.
Hanc consuetudinem, que contra sanctam ecclesiam
catholicam augeri uidetur, omnino interdicimus, ut
nullo modo umquam ullo tempore oblationes, que intra
sanctam ecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum
detineantur. Sed tantummodo sacerdotibus, qui cottidie
Domino seruire uidentur, illis solis licet comedere
et bibere, quia in ueteri testamento prohibuit Dominus
panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo
Aaron et filiis eius, qui longe erant ab istis panibus, qui
nunc in sancta ecclesia offeruntur, quia illi sub umbra legis
erant, qui uero modo sub gratia Spiritus sancti toto
mundo euangelio coruscante lucidiores esse uidentur.
Qua fronte aut qua consciencia oblationes uultis accipere,


qui uix ualetis pro uobis, nedum pro aliis Deo preces offerre?
quia prauum est et contra preceptum dominicum detrimentum
suae animae infert qui illud agere conatur,
quod ei nulla ratione conceditur. Quia omnibus sanctis
Patribus nostrisque prioribus placuit hanc sanctionem fieri,
et nos similiter in eisdem persistere uolumus, ut nullus
audeat irritum facere hoc, quod constitutum est, si in
perpetua dampnatione noluerit persistere. Si quis uero
contra hanc regulam nostram et contra regulam sanctorum
Patrum CCC., qui in Niceno concilio hoc constituerunt,
temerarius presumptor fuerit, et ulterius
oblationes de sacris ecclesiis molitus auferre fuerit, sub
anathematis uinculo sit colligatus et condempnatus. Responderunt
omnes: Fiat, fiat.
Gratian. Premissis auctoritatibus ecclesiae cum omnibus
rebus suis ad episcopi ordinationem pertinere monstrantur, et tam
ecclesiae quam oblationes et facultates earum a laicorum dispositione
probantur esse inmunes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

615/616
Gehe zu Spalte: