Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Minime auferantur a laicis oblationes altaribus uel crucibus factae.

Item Calixtus Papa. [II.]
Sanctorum Patrum canonibus consona sancientes
oblationes de sacratissimo et reuerentissimo altari B.
Petri, et Saluatoris, et S. Mariae rotundae, aut de
aliis ecclesiarum altaribus siue crucibus, a laicis auferri penitus
interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus,
et ecclesias a laicis incastellari aut in seruitutem redigi
auctoritate apostolica prohibemus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

615/616
Gehe zu Spalte: