Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. II.]

Inp. Leo.
Ea enim, que ad beatissimae ecclesiae iura pertinent,
tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta
uenerabiliter conuenit custodiri.
Constitutio noua.
Hoc ius porrectum est ad omnem locum uenerabilem
omneque collegium, quod actio pia constituit, ut nec
pignorentur, et perpetuo seruentur in his inmobilibus,
que ab inperiali domo predictis locis applicantur.
In ceteris eatenus excipitur, si debitum urget. §. 1. Et
habet superflua uasa, nec aliunde soluere ualet, ne
quid inmobile alienetur uel distrahatur, ea, gestis habitis
coram eo, cuius est loci ordinatio, aliis scilicet locis
uenerabilibus, uel conflata cuilibet uendantur. Qui
autem hec accipit citra hanc obseruationem, hisdem
penis subiaceat, que in rebus inmobilibus proditae
sunt. Si autem debitum ex mobilibus solui non ualet,
primo res inmobiles speciali dentur pignori, cuius
fructus creditor sibi reputet tam in sortem quam in usuras
usque ad quartam centesimae. Quod si nolit, tunc ordinator
domus apud eum, a quo ordinatur, habitis absque
dispendio gestis iuret, maiore parte ibidem seruientium
consentiente, et debitum urgere, nec ex mobilibus solui
posse. Quo subsecuto, per uiginti dies rem ecclesiae
esse uenalem sit publice notum, ut plus offerenti detur,
precio modis omnibus pro debito dando. Aliter enim res
emptori non conceditur, et hoc inscribatur nil esse factum
in ea re ad dampnum diuinae domus. Emptore non
inuento, res estimata districte creditori detur in solutum,
addita in precio decima parte uniuersae estimationis et
accedente consensu ordinatoris et maioris partis ibidem
seruientium. Sit tamen ea res mediocris inter ceteras,
inspecta ipsius qualitate, et quantitate, et onere. Et is creditor
hic intelligatur, qui quod credidit probat in utilitates
religiosae domus processisse. §. 2. Sicut autem
alienatio rerum ecclesiae interdicitur, ita prohibetur, ne qua
sterilis ei detur possessio aut alias onerosa, ueluti nomine
fiscalium. §. 3. Item predium propter onus fiscalium
inutile alienatur gestis ut supra conficiendis, et
eodem iuramento prestito, id est quod alia de causa non
alienatur, nisi ut inmunitas eiusdem uenerandae domus
seruetur. §. 4. Sed et permutare principi possunt
pro re maiori, uel equali, si respublica hoc exposcit,
pragmatica forma super hoc precedente. §. 5. Item
sibi inuicem recte permutant cum utriusque indempnitate,
eorum scilicet consensu, qui et supra referuntur.


II. Pars. §. 6. Perpetua quoque emphiteosis in his
rebus permittitur, si res in eorum geritur presentia, quibus
hoc assignatur lege, iurantibus his, quorum interest, ex
eo contractu nichil ad lesionem diuinae domus effici, solito
redditu ipsius rei, qui fuit, cum diuino iuri dedicaretur,
non inminuendo nisi in sextam partem, aut si ob cladem
diminuta fuerit, tunc constante nunc pensione in emphiteosim
detur. Quod si res preciosa quidem est, parum
tamen aut nichil prestet pensionis res subtiliter estimanda
est, ut ex hoc iusta pensio constituatur. Ea
tamen sola dantur in emphiteosim, que ad hoc congrua
uidentur yconomo et aliis gubernatoribus. §. 7. Qui rem
huiusmodi conductam uel in emphiteosim acceptam fecerit
deteriorem, aut canonem per biennium non soluerit,
repelli potest, ut tamen soluat totius temporis pensionem,
et id, in quo rem lesit, resarciat non repetiturus si
quid inpendit nomine meliorationis. §. 8. Si quas uero
ruinas habent memoratae domus, quas reedificare non
ualent in emphiteosim dentur perpetuam, emphiteota
usuro materia depositae habitationis domus, ut pensio
minuatur in tertiam partem ab ea, que stantibus adhuc
habitationibus colligebatur, aut, prius eo edificante,
ex additis illic per estimationem pensionibus
medietas detur religiosae domui. §. 9. Qui
uero res iam dictas non gratuito alienationis titulo citra
formam legis accipit, rem quidem cum omni incremento
medii temporis restituat: eius autem, quod dedit, nullam
aduersus uenerabilem locum, sed aduersus eum, qui
alienauit, actionem habeat. Donatarius autem et rem
cum omni causa restituat, et aliud tantum. Creditor
quoque, restituta re pignorata, crediti actionem
non habet. Emphiteosis acceptor ab ea cadat
nec quod dedit repetat, imo statim soluat quod soluturus
esset, si iure contraxisset. §. 10. Sed melius dicitur
omnino denegandas esse actiones huiusmodi acceptori.
Codice libro I. de sacrosancta ecclesia Inp. Leo: §. 11. Si yconomus
ecclesiae prospexerit expedire, ut cuiquam desideranti
certarum possessionum atque prediorum (urbanorum
uel rusticorum) ad ius ecclesiasticum pertinentium
temporalis ususfructus possessio prestetur,
eius tempus, quod inter utrosque conuenerit,


siue in diem uitae suae ab eo, qui desiderat, postuletur,
pacta cum eo, qui hoc elegerit, ineat yconomus, atque conscribat,
per que et tempus, intra quod hoc prestari placuerit,
statuatur, et manifestum sit quod quisque acceperit
adinuicem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

617/618
Gehe zu Spalte: