Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[PALEA. C. III.

Huiusmodi beneficii gratia prestando quidem ecclesiastici
predii pro tempore usum fructum, post statutum
autem tempus et placitum ipsorum redditum proprietate
ad dominium et ius ecclesiasticum recurrente firmiter. ]
Conpleto uero spatio, quod inter eos fuerit
constitutum, seu mortis suae tempore (si hoc quoque conuenerit)
is, qui possessionem ecclesiasticam et ceterorum
reddituum usumfructum habendi gratia pacto interueniente
susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis,
quantae acceperat, redditus, cum ipsorum prediorum
dominio, et rebus inmobilibus, eorumque colonis et mancipiis
ecclesiae derelinquat. Nisi enim hac conditione pacta
inita fuerint, ea quoque non decernimus ualere. §. 1.
N. C. Hec usus prestatio locum habet in omni domo
religiosa. Quo finito res utraque pleno iure perueniat in
domum iam dictam, nec tributis quidem sit grauata
maioribus ea res, que datur inuicem. §. 2. Quibuscumque
modis aliis permittitur, interdicitur certis
personis rem huiusmodi accipere, ut yconomo eiusque
cognatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

619/620
Gehe zu Spalte: