Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ecclesiasticarum rerum precariae qualiter fieri debeant.

Item ex Concilio Mediomatricis.
Precariae a nemine de rebus ecclesiasticis fieri presumantur,
nisi quantum de qualitate conuenienti datur
ex proprio, duplum accipiant ex rebus ecclesiae, in
suo tantum, qui dederunt nomine si res proprias et
ecclesiasticas fructuario usu tenere uoluerint. Si autem
res proprias ad presens dimiserint, ex rebus ecclesiasticis
triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine
sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum
dispensatorem conuenit, non propriarum


largitorem. §. 1. Decreuit etiam sancta sinodus, et inperialis
auctoritas denunciat, ut a nulla potestate quis
cogatur facere precariam de rebus Deo et Sanctis eius
dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem cui non
uult contra utilitatem et rationem cogi de proprio facere
beneficium. §. 2. Nec conmutationes rerum uel mancipiorum
ecclesiasticorum quelibet persona sine licentia et
regio consensu facere presumat.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

619/620
Gehe zu Spalte: