Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Que uisitantes episcopi a clericis suis exquirere debent.

Placuit omnibus episcopis, ut per singulas ecclesias
episcopi et per dioceses ambulantes primum discutiant
clericos, quomodo ordinem baptismi teneant uel missarum,
et qualiter quecumque offitia in ecclesia
peragant. Et si recte quidem inuenerint, Deo gratias;
sin autem minime, docere debent ignaros,
et hoc modis omnibus precipere, sicut antiqui canones
iubent, ut ante dies uiginti baptismi ad purgationem
exorcismi cathecumini currant, in quibus uiginti diebus
omnino cathecumini symbolum, quod est "Credo in Deum
Patrem omnipotentem," specialiter doceantur. Postquam
ergo hoc suos clericos discusserint uel docuerint
episcopi, alia die, conuocata plebe ipsius ecclesiae, doceant
illos, ut errores fugiant ydolorum, uel diuersa crimina, id
est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium
et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fieri


alteri ne faciant, et ut credant resurrectionem omnium
et diem iudicii, in quo unusquisque secundum
opera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus de
ecclesia illa proficiscatur ad aliam.
Item Ieronimus ad Damasum Papam: [de
oblationibus altaris]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

615/616
Gehe zu Spalte: