Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. De eodem.

Item Nicolaus Papa Michaeli Inperatori: [in epistola,
cuius initium: "Proposuerainus"]
Per principalem igitur beatorum Petri et Pauli,
de qua supra exposuimus, potestatem et ius
habemus non solum in monachos, uerum etiam in
quoslibet clericos de quacumque diocesi, cum necesse fuerit,
ad nos conuocare, atque ecclesiasticis exigentibus oportunitatibus
inuitare.
Gratian. Sed aliud est quod ex temeritate assumitur
presumptionis, aliud quod ex necessitate geritur karitatis. Cum
suffraganei archiepiscoporum subditis suis ad malum fauere
ceperint, atque circa eorum correctionem negligentes extiterint,
tunc licet metropolitanis preter illorum uoluntatem et ligandos
dampnare, et reconciliandos absoluere. Cum uero episcopi zelo
diuinae karitatis accensi bonos uerbo et exemplo edificant,
malorum uicia aspera increpatione redarguunt, absque
talium consilio non licet metropolitanis in eorum parrochia aliquid
agere uel disponere. Unde in fine capituli Martini
Papae non simpliciter dictum est: "nichil agat," sed cum
determinatione "nichil presumptiue assumat absque eorum consilio,"
ut uicium presumptionis uideatur inprobatum, non
offitium karitatis. Sic et Apostolus, quia Corinthios uidit
negligentes circa correctionem fornicatoris, sua auctoritate
illum dampnauit. Iohannes uero, quia episcopum Ephesiorum
uidit paratum ad corrigenda uicia subditorum, sine eius auctoritate
illos corrigere noluit, sed illum tantum de eorum correctione
admonuit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

611/612
Gehe zu Spalte: