Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA V.

GRATIANUS.
In infamiam cuiusdam episcopi cartula accusationis occulte
conscribitur; tandem accusator procedit in publicum. Episcopus
semel litteris euocatus, causae suae die statuta adesse non
ualens, per procuratorem iudici se representauit; absque sinodali
audientia dampnatur. Demum iudicio per appellationem
renouato, de accusatoris inimicitia episcopus conqueritur; tandem
in probatione deficit accusator. (Qu. I.) Primo queritur,
qua pena sit feriendus, qui, famosum libellum clanculo scribens,
probare negligit que litteris mandauit? (Qu. II.) Secundo,
quotiens sit uocandus ad causam ante, quam sententiam dampnationis
excipiat? (Qu. III.) Tertio, an per procuratorem
causam suam agere ualeat qui per se ipsum causae suae adesse
non potest? (Qu. IV.) Quarto, an absque sinodali audientia
sit dampnandus? (Qu. V.) Quinto, an ideo aliquis sit habendus
inimicus, quia crimen alterius indicat? (Qu. VI.) Sexto, qua
pena sit plectendus, qui quod intulit probare non ualet?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Flagelletur qui scripta in alterius famam probare neglexerit.

C. II. De eodem.

C. III. Anathematizentur qui famosos libellos in ecclesia ponunt.

QUESTIO II.

C. I. Vocatio ad sinodum eius, qui inpetitur, in scriptis, et per spatium fiat congruum.

C. II. Quibus temporum spatiis reus uocetur ad causam.

C. III. Nullius accusatio per scripta suscipiatur.

C. IV. Vi aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati, ad sinodum non euocentur.

QUESTIO III.

C. I. Pro se legatum ad sinodum mittat quem grauis necessitas premit.

C. II. Criminaliter accusans uel accusatus per se experiatur.

C. III. In omnibus causis, preterquam in criminalibus, episcopi et sacerdotes pro se aduocatum habeant.

QUESTIO IV.

C. I. Nisi in legitima sinodo episcopus iudicari uel audiri non debet.

C. II. Episcopus accusatus a duodecim audiatur, finis uero causae ad apostolicam sedem deferatur.

C. III. In cognitione causarum contentiosi locum non habeant.

QUESTIO V.

C. I. Magis nocet qui crimen celat quam qui amicabiliter indicat.

C. II. Nec qui parcit est amicus, nec qui uerberat inimicus.

C. III. Non odio habetur, sed diligitur, qui castigatur et corripitur.

C. IV. Ad accusationem non admittantur aliorum crimina sponte confitentes.

C. V. De eodem.

QUESTIO VI.

C. I. Puniatur qui aliis falsa intulerit.

C. II. De eodem.

C. III. Qua pena feriatur qui crimen illatum non probat.

C. IV. Ad sanctae communionis ministerium non accedat qui crimen illatum non probat.

C. V. Qua pena feriendus sit delator.

C. VI. De eodem.

C. VII. De eodem.

C. VIII. A communione coherceatur secularis, uel laicus qui ecclesiam uel clericum per calumpniam fatigauerit.

Spalten:

543/544 - 553/554
Gehe zu Spalte: