Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Anathematizentur qui famosos libellos in ecclesia ponunt.

Item ex Concilio Eliberitano. [c. 52.]
Hii qui inuenti fuerint libellos famosos in ecclesia
ponere, anathematizentur.
[Gratian.] Codice libro IX. titulo de famosis libellis,
Inpp. Valentinianus et Valens: Si quis famosum
libellum siue domi, siue in publico, siue quocumque
loco ignarus repererit, aut corrumpat prius, quam alter inueniat,
aut nulli confiteatur inuentum. Sin uero non statim
easdem cartulas uel corruperit, uel igni consumpserit,
sed uim earum manifestauerit, sciat, se quasi auctorem
huiusmodi delicti capitali sententiae subiugandum. Huiusmodi
autem libellus alterius opinionem non ledat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

545/546
Gehe zu Spalte: