Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Item Gregorius. [l. V. epist. 30.]
Quidam maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium
notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio
in ciuitatis loco contestationem posuit in eius crimine
loquentem, mihique etiam asserebat eum de facienda


pace callide contradicentem. Qui si non exierit,
neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc
agere presumpserit, uel consensum tantae iniquitatis
consilio prebuit, ex Dei et Domini nostri Iesu Christi
spiritu diffinimus, ut sancti eius corporis ac sanguinis
participatione priuatus sit. Sin uero, quia latet, et quoniam
nescitur, teneri ad disciplinam non ualet, tanti mali
conscius, et prohibitus, corpus et sanguinem Domini
percipere presumit, anathematis ultione percutiatur,
ut fallax ac pestifer a sanctae ecclesiae corpore sit
diuisus. Sin autem in eandem ciuitatem ingressus
publice potuerit docere que dixit, uel certe sciens
se non posse que scripsit ostendere, errorem suum fuerit
aperte confessus, dominici corporis et sanguinis participatione
non sit priuatus, neque a sanctae ecclesiae corpore
alienus existat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

543/544
Gehe zu Spalte: