Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Vi aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati, ad sinodum non euocentur.

Item Felix Papa [II.] Athanasio, et omnibus
orientalibus Episcopis. [epist. I. c. 3.]
Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare


familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad
sinodum canonice conuocatam non infra angusta
tempora canonice conuocent, et non prius, quam eis
per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem
preparati adueniant. Nam si aut ui, aut timore eiecti,
aut suis rebus expoliati fuerint, nec canonice uocari ad
sinodum possunt, nec respondere emulis debent ante, quam
canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur.
Gratian. His auctoritatibus euidentissime datur intelligi,
quod nisi quis canonice uocatus fuerit, etiamsi aliqua occasione
ad sinodum ueniat, suis nullatenus cogitur respondere insidiatoribus.
Canonica autem uocatio est, quando seruato dierum interstitio,
secundum auctoritatem B. Siluestri, causae suae litteris
adesse iubetur, quibus quid ei obiciatur auctoritate Felicis Papae
significari oportet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

545/546
Gehe zu Spalte: