Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Nullius accusatio per scripta suscipiatur.

Item Damasus Papa. [ad Episcopos Italiae, epist. VI.]
Relatum est ad sedem apostolicam, uos accusationes
fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore.
Quod deinceps in omni terrarum orbe fieri apostolica auctoritate
prohibemus, et quod nuper factum est absque ulla
retardatione corrigere curamus, nec umquam prius per
scripta eorum, qui accusantur, causas discutere quam
per querelantium institutionem uocati canonice ad sinodum
ueniant, et presens per presentem agnoscat ueraciter et intelligat
que ei obiciuntur. §. 1. Leges enim seculi accusatores
presentes exigunt, et non per scripta absentes.
Unde canonica Patrum constituta non semel, sed sepissime
clamant, nec accusationes, nec testimonia ullum per
scripta proferre posse, nec de aliis negotiis quicumque testimonium
dicant, nisi de his, que sub eorum presentia acta
esse noscuntur. Similiter et qui accusare alium elegerit
presens per se, et non per alium accuset, inscriptione uidelicet
premissa. Neque ullus umquam iudicetur ante, quam
accusatores legitimos presentes habeat, locumque defendendi
accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque
est, ne ira cuiquam subripiat, faciatque citius omne
quod non licet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

545/546
Gehe zu Spalte: