Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quibus temporum spatiis reus uocetur ad causam.

Item Siluester Papa.
Presenti decreto censemus, ut inprimis paternaliter
uocentur, et per septem dies expectentur, nullius ecclesiasticae
rei interdicta licentia. Huic uero expectationi iterum
addantur dies septem, interdicta licentia ecclesiam intrandi
et omnia diuina offitia audiendi. Post uero adiciantur duo
dies, quibus a pace et communione sanctae ecclesiae sint
suspensi. Deinde uero iterum aliis duobus diebus sub
eadem expectatione deportentur. Quibus uno die superaddito,
omni expectatione ueluti iam desperata, reus mox
anathematis gladio feriatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

545/546
Gehe zu Spalte: