C. I. Vocatio ad sinodum eius, qui inpetitur, in scriptis, et per spatium fiat congruum.
Vocatio ad sinodum iuxta decreta Patrum canonica eius,qui inpetitur, rationabilibus scriptis per spatium debet
fieri congruum atque canonicum, quia, nisi canonice uocatus
fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet uenerit ad
conuentum quacumque necessitate, nisi sponte uoluerit,
nullatenus suis respondebit insidiatoribus.