Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Magis nocet qui crimen celat quam qui amicabiliter indicat.

Non uos iudicetis maliuolos, quoniam crimen alterius
indicatis. Magis quippe nocentes estis, quam si
fratres uestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo
perire permittitis. Si enim frater tuus uulnus habet in
corpore, quod uelit occultari, cum timet secari, nonne
crudeliter a te siletur et misericorditer iudicatur? quanto
ergo potius debes manifestare, ne deterius putrescat in
corde?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

549/550
Gehe zu Spalte: