Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Qua pena feriatur qui crimen illatum non probat.

Idem in Registro.
Quia iuxta canonicas Patrium sententias qui calumpniam
illatam non probat penam debet incurrere, ac per hoc,
quia subdiaconus crimen diacono probare non potuit, quoniam
inpositionem manus (qua carere potuisset) non habuit,
non solum sacerdotio, sed offitio caruit, et tamquam
reuera infamis meruit uerberibus castigari. Nam cui cum
tribus testibus ueluti laico crimen quodlibet approbatur, non
est mirum, quod obiecit dum probare non sufficit, si corporali
infamiae quemadmodum laicus ex iuris similitudine
subiugatur. Quod enim esset diacono gradum amittere,
hoc fuit subdiacono famae plenitudine caruisse.
Codice libro I., titulo de episcopis et clericis, [l. 8.] Inperator
Theodosius:


II. Pars. §. 1. Presbiteri citra iniuriam questionum
testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. Ceteri
uero clerici, qui eorundem gradum uel ordinem
secuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint,
prout leges precipiunt, audiantur. Salua tamen sit litigatoribus
falsi actio, si forte presbiteri, qui suo nomine superioris
loci testimonium dicere citra aliquam corporalem
iniuriam sunt precepti, hoc ipso, quod nichil metuunt,
uera suppresserint. Multo magis etenim pena sunt
digni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem
delatum est occulto inueniuntur in crimine.
Eadem IX. in collatione IX.: §. 2. Presbiteri, diaconi, si
falsum testimonium dixerint, si quidem in re pecuniaria,
diuino ministerio dumtaxat per XII. annos separati monasterio
tradantur: si in criminali, clericatus honore nudati
legitimis penis subiciantur. Ceteri clerici sine
delectu causae legitime coherceantur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

551/552