Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. De eodem.

Item in Prouerbiis. [c. 11.]
Qui ambulat fraudulenter, reuelat archana; qui autem
fidelis est, celat animi commissum. Et infra: [c. 25.] §. 1.
Que uiderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito, ne postea
emendare non possis, cum dehonestaueris amicum tuum.
Gratian. Sed aliud est ex karitate aliorum crimina deferre,
ut quos secreta ammonitione corrigere non possumus conuictos
iudicis sententia corripiat, atque aliud insidiando falsa obicere,
uel insultando uera facile exprobrare. Illud autem karitatis,
hoc uero inpietatis est offitium. §. 1. Unde in eisdem prouerbiis
[cap. 12.] dicitur: "Verba inpiorum insidiantur sanguini: os
iustorum liberabit eos." Et infra: "Qui quod nouit loquitur,


iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus."
Item: "Labium ueritatis firmum erit in perpetuum: qui autem
testis est repentinus, concinnat linguam mendacii." Item: [c. 13.]
"Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus
est ad loquendum, sentiet mala. Verbum mendax
iustus detestabitur: inpius autem confundit et confundetur." §. 2.
Item Augustinus in Psalmo 34.: "Si aliquando humana infirmitate
pedes nostri in aliquod peccatum mouentur, insurgunt
linguae iniquissimae inimicorum; cum fuisset miserendum,
irrident inpii, unde dolent pii."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

549/550
Gehe zu Spalte: