Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Non odio habetur, sed diligitur, qui castigatur et corripitur.

Item ex sermone [LXXXIV.] Ambrosii, "Amarior
fortasse."
Non osculatur pater filium semper sed aliquando
castigat. Ergo quando castigatur qui diligitur, tunc circa
eum pietas exercetur. Habet enim et amor plagas suas,
que dulciores sunt, cum amarius inferuntur. Dulcior est
enim castigatio religiosa quam blanda remissio. Unde
ait Propheta: "Dulciora sunt uulnera amici quam uoluntaria
oscula inimici."
Gratian. Ex his uerbis datur intelligi, quod magis contulerit
utilitati fraternae, qui crimen accusando uel iudicando
persequitur, quam qui celando fouere nititur. Eusebius autem
contra statuere uidetur, dum aliorum crimina sponte confitentes
in episcoporum accusatione recipi prohibet dicens: [epist. I.
ad Episcopos Galliae]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

549/550
Gehe zu Spalte: