Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Pro se legatum ad sinodum mittat quem grauis necessitas premit.

Si egrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum grauis necessitas
detinuerit, pro se legatum ad sinodum mittat, nec
a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad
causam suam dicendam, electorum iudicum die statuta
litteris euocatus, minime occurrerit, hoc est (nisi aliena preoccupauerit
necessitas) infra spatium duorum uel trium
mensium, uel eo amplius, prout causa dictauerit.
[Gratian.] Codicis libro IX. titulo de accusationibus et inscriptionibus [l. 3.]
Inp. Alexander: Reos capitalium criminum absentes
etiam per procuratores defendi leges publicorum iudiciorum
permittunt.
Gratian. §. 1. Ecce episcopus si inpeditus et causae
suae adesse non ualens, legatum pro se iubetur mittere ad sinodum.
Sed legatus iste non ad causam agendam, sed ad necessitatem
sinodo exponendam mittitur, qua inpeditus episcopus
sinodo presentiam suam exhibere non ualuit. Causam autem
(maxime criminalem) nulli nisi per se agere licet.
Unde Adrianus Papa [c. 38.] ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

547/548
Gehe zu Spalte: