CAUSA XV.
GRATIANUS.Clericus quidam crimine carnis lapsus esse perhibetur
ante, quam sacerdotalem benedictionem consequeretur. Postquam
uero sacerdotium adeptus est, in furorem uersus quendam
interfecit. Recuperata uero sanitate apud episcopum accusatur
ab ea, cum qua lapsus esse dicitur. Episcopus autem die dominico
causam examinat. Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum;
quorundam clericorum sibi patrocinia querit; illi uero non
sine precio sibi patrocinantur; tandem episcopus questionibus confessionem
extorquet; demum solus et absque sinodali audientia
illum sententia ferit. (Qu. I.) Queritur autem, an ea, que mente
alienata fiunt, sint inputanda? (Qu. II.) Secundo, an pro inpensis
patrociniis liceat clericis munera exigere? (Qu. III.) Tertio,
an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? (Qu. IV.)
Quarto, an die dominico eius causa sit uentilanda? (Qu. V.)
Quinto, an sibi neganti purgatio sit deferenda? (Qu. VI.) Sexto,
an eius confessio cruciatibus sit extorquenda? (Qu. VII.) Septimo,
an absque sinodali audientia episcopus ualeat sacerdotem
dampnare? (Qu. VIII.) Octauo, si sponte confessus aut ab aliis
conuictus fuerit, quod ante ordinationem peccauerit, an suscepti
ordinis offitium sibi exequi liceat?